Versión 0.8 Beta. Ingresar | Registrese

Ingresar

 
E-mail :
Contraseña :
Aun no se ha registrado?
Click aquí
Inicio » El Santo Padre » Juan Pablo I » Cartas Apostólicas »
Cartas Apostólicas

Elevación al título de Basílica Menor del Santuario de Nuestra Señora de la Consolación, Piacenza, Italia (1 de septiembre de 1978)

Publicado 2009/06/09
Autor : Papa Juan Pablo I

SACRA DIOECESIS PLACENTINAE AEDES BEATAE VIRGINI MARIAE SUB TITULO « A CONSOLATIONE »

| Imprimir | Email E-mail | Report! Corregir | Share

IOANNES PAULUS PP. I

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRA DIOECESIS PLACENTINAE AEDES
BEATAE VIRGINI MARIAE SUB TITULO « A CONSOLATIONE »
VEL ETIAM « A SANCTO MARCO » DICATA LEGITIME ATTOLLITUR AD CONDICIONEM DIGNITATEMQUE BASILICAE MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Progredientibus iam plurium saeculorum aetatibus sacrarium Bedoniae intradioecesis Placentinae fines cultui dicatum Beatae Virginis Mariae a Consolatione sive, vulgari ex appellattione, Dominae Nostrae a Sancto Marco, ita adsidue studioseque frequentatum est tamquam seminarium pietatis fidelium et sedes institutionis sacerdotum et meta undique illuc peregrinantium ut non tantum quasi centrum quoddam vitae totius dioecesanae pridem evaserit sed nuperius etiam instaurata reluxerit ampliore aedium complexu situ rerum convenientiore dignioreque ornatu. Nihil vero aliud Episcopus ipse Placentinus, Venerabilis Frater Henricus Manfredini, deesse existimavit ad maximum loci sacri decus aedificiique novi splendorem quam publicum Basilicae Minoris titulum quem proinde motis fidenter precibus ab hac Sede Apostolica suo tempore efflagitavit. Cum porro Nos, ponderatis rationibus singulis, arbitremur talem litturgicum honorem revera plurimum deinceps profuturum esse variis probabilibus sacrarii eiusdem usibus nec non spiritalibus demum commodis et fructibus illud adeuntium, idcirco accipientes iudicium Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino prompta voluntate adsentimur roganti Ordinario ac pro Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine constituimus harum Litterarum virtute ut templum istud, quod commemoravimus Deo consecratum in honorem Beatae Mariae Viriginis quodque « a Consolatione » sive « a Sancto Marco » communiter nuncupatur, legitime evehatur ad gradum ac dignitatem Basilicae Minoris eique addantur iura cuncta et privilegia, quae aedibus hoc nomine auctis rite conveniunt:. Praecipimus tamen ut universa illa accurate serventur, quae secundum Decretum « De titulo Basilicae Minoris » die VI Iunii mensis anno MCMLVIII emissum serventur oportet, contrariis quibusvis minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris, die I mensis Septembris, anno MCMLXXVIII,
Pontificatus Nostri primo.

Ioannes Card. Villot
Secretarius Status

 

 

Su voto :
0
Resultado :
0
- Votos : 0

Artículos Recomendados

Papa envió mensaje por accidente aéreo en Etiopía

La comunicación está firmada por el Cardenal Secretario de Estado...Más

Papa en el Ángelus: No dialogar con el demonio

El Pontífice rezó ayer el Ángelus del primer domingo de Cuaresma...Más

Papa para la Jornada Mundial por las Vocaciones: Arriesgarse por la promesa de Dios

Con ocasión de la próxima Jornada Mundial de Oración por las Vocaciones, el Papa Francisco dio a conocer su mensaje, que lleva como título "La valentía de arriesgar por la promesa de Dios"...Más

En mayo, el Papa visitará Bulgaria y Macedonia del Norte

Entre los días 5 y 7 de mayo próximos el Papa Francisco hará una visita apostólica más...Más

No olvidar lo que el Señor hizo en nuestra vida, recomienda el Papa en homilía

De hecho, dijo el Papa, en el camino rumbo al encuentro con Cristo resucitado es preciso estar atentos a no volver para atrás, no ser sordos en el alma y al peligro de la idolatría...Más

Últimos vídeos   ‹‹‹

Copyrigth Heraldos del Evangelio - Todos los derechos Reservados.