Versión 0.8 Beta. Ingresar | Registrese

Ingresar

 
E-mail :
Contraseña :
Aun no se ha registrado?
Click aquí
Inicio » El Santo Padre » Juan Pablo I » Cartas Apostólicas »
Cartas Apostólicas

Proclamación de Nossa Senhora da Boa Viagem como Patrona de Itabirito, Brasil (1 de septiembre de 1978)

Publicado 2009/06/12
Autor : Papa Juan Pablo I

Ad perpetuam rei memoria.

| Imprimir | Email E-mail | Report! Corregir | Share

IOANNES PAULUS PP. I

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATA VIRGO MARIA PECULIARI TITULO
« DOMINAE NOSTRAE AB ITINERE PROSPERO »
SIVE VULGARI SERMONE « NOSSA SENHORA DA BOA VIAGEM » INVOCATA IURE NUNCUPATUR CAELESTIS
APUD DEUM PATRONA OPPIDI
AC MUNICIPII ITABIRITO
IN ARCHIDIOECESIS MARIANENSIS FINIBUS.

 

Ad perpetuam rei memoria. - Propterea maxime iam antiquitus effloruit in Brasiliae regionibus ad mare Atlanticum vergentibus tam fervida ac solida fidelium pietas erga sanctissimam Iesu Christi Matrem Mariam quod potenti ipsius in primis tutelae ac praesenti vigilantiae fidenter se suaque maritima itinera tradiderant prisci navigatores et exploratores ex Lusitania illuc profecti. Immo vero ob hanc rationem progrediente tempore contigit ut intra Brasiliae archidioecesim Marianensem vetustissima paroecia oppidi Itabirito non solum cultui reservaretur eiusdem beatissimae Dei Genetricis verum etiam consentaneo tali fidei titulo decoraretur videlicet « Dominae Nostrae ab Itinere Prospero », vulgari id est sermone « Nossa Senhora da Boa Viagem ». Nihil igitur proprius erat neque in se congruentius quam ut sic invocata Deipara Virgo legitime aliquando institueretur peculiaris illius civitatis apud Deum patrona. Quod quidem liturgicum consilium reapse iniit nominationemqne sua auctoritate comprobavit Venerabilis Frater Ansgarius de Oliveira, Archiepiscopus Marianensis, cum clero ac populo suo dilecto prorsus consentiens, nec ullam interposuit moram quin a Sede Apostolica impetraret electio illa ut rata haberetur. Audita proinde sententia Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, Nos, qui persuaserimus Nobis publicam hanc appellationem ac venerationem novam feliciter provecturam esse veterrimum Mariae Virginis honorem et cultum eisdem in locis, potestate Apostolica Nost:ra Beatam Dei Genetricem sub titulo Dominae Nostrae ab Itinere Prospero confirmamus principalem apud Deum Patronam urbis ac municipii Itabirito in archidioecesi Marianensi Brasiliae, dum iura cuncta et privilegia liturgica eo spectantia simul concedimus. Attamen praecipimus ut singulis religiose obtemperetur regulis quae secundum Instructionem eiusdem Sacrae Congregationis « de Kalendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis » n. 30 custodiantur oportet ; contrariis quibuslibet minime obsttantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae ad amussim servatae suos omnes tam nunc quam posthac exserant effectus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris, die I mensis Septembris, anno MCMLXXVIII,
Pontificatus Nostri primo.

 

Ioannes Card. Villot
Secretarius Status

 

 

Su voto :
0
Resultado :
0
- Votos : 0

Artículos Recomendados

Papa envió mensaje por accidente aéreo en Etiopía

La comunicación está firmada por el Cardenal Secretario de Estado...Más

Papa en el Ángelus: No dialogar con el demonio

El Pontífice rezó ayer el Ángelus del primer domingo de Cuaresma...Más

Papa para la Jornada Mundial por las Vocaciones: Arriesgarse por la promesa de Dios

Con ocasión de la próxima Jornada Mundial de Oración por las Vocaciones, el Papa Francisco dio a conocer su mensaje, que lleva como título "La valentía de arriesgar por la promesa de Dios"...Más

En mayo, el Papa visitará Bulgaria y Macedonia del Norte

Entre los días 5 y 7 de mayo próximos el Papa Francisco hará una visita apostólica más...Más

No olvidar lo que el Señor hizo en nuestra vida, recomienda el Papa en homilía

De hecho, dijo el Papa, en el camino rumbo al encuentro con Cristo resucitado es preciso estar atentos a no volver para atrás, no ser sordos en el alma y al peligro de la idolatría...Más

Últimos vídeos   ‹‹‹

Copyrigth Heraldos del Evangelio - Todos los derechos Reservados.